Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 77
Unproofread scanNot analysed yet
Intra quodque folium continetur GEMMA, visibilis vel invisibilis, constructa e squamis vel foliorum futurorum rudimentis; quum vero nulla squama existere possit, quae non in sinu suo contineat novum gemmae rudimentum, videtur inde se qui progressio infinita, quae tamen subsistit in quinquennio, ut generatio Volvocis, Aphidis &c. quae Prolepsis plus quam admirabilis est. Folia flaccescunt languore; deflectuntur a frigore, ut plantam tegant, expanduntur aëre calido; dormiunt noctu, situ particulari, in multis, conniventia, dependentia, erecta, in volventia &c. singula secundum suam speciem, plerumque tamen ita, ut tueantur partem plantae tenemorem, vel flores, a noctis asperiori Climate. FLORES sunt Vegetabilium Genitalia denudata ubi planta metamorphosin subit seu partes internas explicat, &substantiam intimam ostendit. Tunc transit Medulla in partes femineas; Lignum in masculas; Liber in aulaeum; Cortex in thalamum.