Latin
EXPLICATIO TABULAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 101
Unproofread scanNot analysed yet
Praesidia contra morbos e triplici Naturae Regno depromuntur: suntque vel Esculenta vel Toxica; Haec sanitatem expugnatam, corpus mutando, pristino restituunt statui; illa sanitatem, corpus conservando contra quoslibet morborum insultus muniunt. Pharmaca &Vene na ita distingui, ut venena, et si parva dosi exhibeanur, corpus destruant, non vero item Pharmaca, pauci opinantur. Hanc vero distinctionem tanquam noxiam Haeresin e Medicorum territorio eliminandam censemus. Quum enim omnia venena, instar fortissimorum sint armorum, quibus vel saevissimi, teste quotidiana plurimorum Medicorum experientia, debellantur morbi, quis prudenti artemque suam bene callenti Medico, pro re nata, illa praescribere negaret? Juxta tamen haud immemores simus tritissimi non minus, quam verissimi, illius: Medicamenta praestantissima, in manu imperiti, sunt uti gladius in dextra furosi. Venena itaque justa proportione &dosi propinata, Meaicamenta nobis audiunt Heroica. Nonnullorum sententia de Venenis plus Materiae Medicae adtulit detrimenti, quam alius unquam error vulgaris; id, quod exemplis Opii, Chinae, Arnicae, Mercurialium &c. abunde constat, a quorum usu respublica Medica, certis temporibus, non sine insigni plurimorum hominum sanitatis &vitae jactura, quam maxime abhorruit. III. Ne extra oleas, quod dicitur, vagari videamur, intra cancellos Medicinae hodiernae nos, oportet, contineamus, ea consideraturi remedia, quae in Officinis hodie prostant Pharmaceuricis, &Medico Practico usui esse possunt, ac debent.