Latin
EXPLICATIO TABULAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 102
Unproofread scanNot analysed yet
Horum quaedam Europa e suo exporrigit sinu, quaedam asportantur ab Arabibus, quaedam extremis ab Indis, quaedam aliunde. Unde vero cunque proveniant, boni haud dubie est Medici nullum illorum adhibere, nisi probe exploratis cujuscunque viribus &natura Summa igitur Medici cura maximumque studium erit, ut Officinalia Medicamenta rite cognoscat, &cognitorum cuilibet morbo apta seligat. Quive histohorum selectum cum adcurata morborum ria conjunxerit, is eruditus Medicus, is felix Practicus, merito salutatur. IV. Ad perfectam Materiae Medicae cognitionem maxime omnium requiritur illa, quam cujusvis MEDICAMENTI HISTORIAM nominamus. Doctissimorum, omnium temporum, Medicorum in hoc studiorum genere adeo non negamus vigilantiam, ut medicamentorum cognitionem Illustrium Illorum diligentiae atque experientiae nos debere ingenue fateamur, nescio tamen, qui factum sit, ut nonnulla adeo inveteraverint, ut eorum vel originem vel usum plane ignoremus. Veteres praestantissima sibi cognita habuisse medicamenta, quorum jam memoriam oblivio delevit, nemo, qui opera DIOSCORIDIS, ubi medicaminum vires &usus proponuntur, perlustraverit, eat, speramus, Inficias.