Latin
EXPLICATIO TABULAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 103
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam vero descriptiones Simplicium, illo tempore, parum erant curae cordique, nec artem eadem adumbrandi delineandique calluerunt antiqui, non mirum est, quod posteritas perplurima eorum vel ignoret, vel non nisi difficillime detegere queat. Hoc perpendentes eruditi Medicorum hodierni, summo studio in id incubuerunt, ut adcuratam &distinctam cognitionem traderent Simplicium Officinalium, ne futura secula in eam, sub qua superiora ingemuerunt horum ignorantia &desuetudine, incurrant barbariem. Tali ratione omnium Simplicium distinctos nobis formare possumus conceptus, pauca si exceperis, quae longissime a nostris dissitarum regionum populi ad nos transmittere sveverunt. Exoticorum vero hoc difficilius comparari potest aliqua notitia, quod vix aliis quam nautis &indoctis hominibus, sola ista invisere contigat. Quo factum est, ut nos Myrrham, Bdellium, Sagapenum, Elemi, Carannam, Ammoniacum, Anisum stellatum, Ebenum, Aspalathum, Aloes Lignum, Olibanum, Myrob. inda citrina, Bellirica, Chebula, &alia olim laudatissima pariter ac usitatissima remedia, in tanta hodie Medicae scientiae luce, non secus, ac circa Nativitatem Christi, ignoremus. In detegendis incognitis ejusmodi Officinalibus operam collocarunt Saniores Medici non perfunctoriam. Exempli loco sit Cortex Chinae, qui ante paucos annos primum rite fuit detectus, examinatus &certis usibus destinatus (*),ut &Cascarilla, quam nuper constitit esse speciem Clu() Conf, Experientiss. Prof. Lundens. D. EB. ROSENII, Diss. de China. Clutiae; ut Contrajervam, Senegam aliasque taceamus. Haec considerantes orbi cordate erudito non in jucundam, nosmet existimavimus praestituros operam, si unicum remedium, quod hactenus, situ &squalore obductum, spissis sepultum jacuit tenebris, in claram protrahere possemus lucem. Scilicet; LIGNUM COLULRINUM nobis injunximus examinandum atque describendum.