Latin
CAPUT III
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mustela seu Viverra indis Mungutia, lusitanis Mungo, batavis Muncus. Kaempf. aQwil vel Qwirpele, Garz. arom. 163. habitat in ASIAE fervidis. Figura Sciuri, eo tamen paulo major &gestibus tardior, pilis ornatur glaucis, in cauda longioribus ex atro ad decorem interpunctis. Kaempf. 574. Hoc animal Najam ita sectatur, ut felis apud nos murem. Quamprimum enim serpens in ejus venit conspectum, cum eo belligerare incipit; si tum a serpente mordeatur, excurrit ad vegetabile quoddam inquirendum, quo manducato, statim revertitur bellum reno vaturum. Indi sibi persvadent mustelam edere radicem, quae ipsis Mungos audit, &eatenus veneno liberari. Illust. Peregrinator Kaempferus, qui ipse domitam habuit hanc viverram, contubernalem, commensalem, &,quocunque iverit, comitem, dicit se vidisse hoc certamen; sed quamnam radicem quaesiverit viverra, certo definire non potuit. Quidquid horum sit, &utrum Mustela haec antidotum Colubri detexerit an non, verum tamen est, contra morsum Najae, sacrae instar anchorae, esse radicem quandam indicam, quam nobis proposuimus investigandam.