Latin
CAPUT III
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 110
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT. IV. LIGNVM COLVBRINVM. VIII. Quaenam vero sit illa radix, quae in india contra morsum Najae adeo specifica est, ut in America radix Senegae contra morsum Crotalophori, de hac re tot fere sunt sententiae, quot autores, qui hujus mentionem fecerunt. Neque hoc miremur: Medici enim Europaei, ob nimiam locorum distantiam, &nondum institutas in has regiones excursiones Botanicas, exactam hujus radicis descriptionem comparare nequiverunt. Hinc Garzias eam Lignum Colubrinum, Kaempferus Mungum, Grimius Ekaweryam &alii aliter vocant; mittimus varia alia Medicamenta contra morsum hujus Colubri apud Indos decantata, cum minus usitata sint uti Asicepiadis (Fl. Zeyl. 112.) Radicis decoctum pro lotione partis, Hugoniae (Fl. Zeyl. 249.) Radix trita &imposita. &c. IX. GARZIAS ab HORTO in bistoria Aromatum apud indos nascentium, qui historiam Ligni Colubrini dedit, primus est Lib. I. c. 44.