Latin
REGNUM LAPIDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 11
Unproofread scanNot analysed yet
fere unicus lapis in montibus cretaceis &frequentissimus: videtur itaque ex Creta ortus; utrum vero iterum in cretam reducatur, aliis relinquimus inquirendum. STALACTITES S. N. 33: 1. fit ex particulis calcareis corpori sicco, plerumque vegetabili adnascentibus (k). TOPHUS S. N. 32: 5, 6, 7, 8. saepe generatur, ubi aqua vitriolacea connectit particulas argillaceas &terrestres. SCHISTUM ex humo palustri originem ducere svadent vegetabilia, quae huic saepius inclusa reperiuntur. METALLA mutari solent pro ratione matricis cui inhaerent e. g. PYRITES cupri fablunensis continet passim Sulphur, Arsenicum, Ferrum, Cuprum, Auri parum, Vitriolum, Alumen, haud raro Galenam plumbi cum Argento, &Sterile nigrum cum Zinco. Sic Aurum, Cuprum, Ferrum, Zincum, Arsenicum, Pyrites, Victriolum ex eadem vena prodeunt. Ferri minera ditissima, ad ferri fodinam Normark Ver melandiae visa est, quae, ubi dissecabatur transversali vena argillacea, mutata erat in argentum nudum (l). Quot itaque sunt terrarum lapidumque (i) It. Gottl. p. (k) It. Gottl. 337. (l) It. W. Goth. 253. que genera diversimode inter se unita &commixta, tot etjam prodeunt in Regno Lapideo species vel varietates, usibus variis pro cujusvis indole ac natura, inserviturae.