Latin
REGNUM LAPIDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 12
Unproofread scanNot analysed yet
Con servatio. Quemadmodum vita &organismo destituuntur lapides, &duriores sunt, nec putredini aut accrescentiae obnoxii, sic etjam prae ceteris omnibus diutissime perdurant. Hanc in rem quantum conferat aër facile intelligitur, qui in superficie terrae varios lapides indurat, quo ipso redduntur solidiores, compactiores &contra temporis injurias multo constantiores. Sic Calcarii lapides. sub dio diutius existentes, duriores evadunt, id quod ex observationibus vulgi notissimum (m). Marga Cretacea, ex qua lapides ad exstruenda Flandriae aedificia eruuntur, quamdiu in fodina maneat friabilis est; inde vero producta atque libero aëri exposita, sensim sensimque indurescit. Muri nostri &arces vetustiores pari ratione firmitudinem suam temporis successu nanciscuntur, quare majores nostros in arte murorum exstruendorum hodiernis artificibus praestitisse, perperam vulgo creditum est. Caussa utut etjamnum lateat, cur findantur passim praegrandes petrae rupesque, unde non raro ingentia divelluntur fragmenta, id tamen observatum est, ab intercedente aqua in iisdem retenta concrescere fissuras, &Quartzo aut Spato consolidari. Hinc Quartzum vix alicubi repe(m) It. Gottl. 231. reperies nisi in illis lapidibus, qui aquam particulis lapideis inqvinatam, aliquamdiu intra suas rimas retinuerunt.