Latin
LAPIS DE GOA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 124
Unproofread scanNot analysed yet
Subsequenti nocte sese satis bene habuit, sed mane surgere &corpus movere satagens sentiebat tremorem in membris; accersitus exhibui mixturam hypnoticam, &intra paucas horas tremore liberatur aeger. Ejusd. Ligni 3ß assumta a muliere cachectica praeter tremorem excitavit &stuporem, ita ut aegra nullius rei curam haberet, nesciens se esse in mundo Revel vivere: curatur mixtura hypnotica. tulit Domina famulum suum ab adsumto hoc Ligno instar fatui extitisse. ERGO usus arboris contra Febres intermittentes, Morsus serpentum &Vermes. Dosis 3ß ad summum in decoctis; vel 3ß in Essentiis: Ligna enim tarissime in substantia propinari debent. Etsi tremores &stupores lignum hoc, secundum Autores nominatos, caussatum sit, e materia tamen medica non magis illud censemus ejiciendum, quam vinum e re cibaria, quod etiam in nimia dosi ingurgitatum eundem fere habet effectum. Prudentis enim Medici est dosin remediorum juste determinare, &hac arte e venenis saluberrima propinare medicamina, uti idem patetex Opio, Senega &aliis heroicis medicamentis.