Latin
LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 125
Unproofread scanNot analysed yet
LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM. XXII. LIGNUM COLUBRINUM tertium Garziae (§. XIX.) Veneno arcendo, &venenatis sagittis obtundendis idoneum esse fertur, id vero, cum non tantam, ac priora illa ligna, adhuc meruisse laudis famam, neque a Botanicis rite cognitum &examinatum fuisse, constet, id sicco, quod ajunt, jam praeteriisse pede religioni non duximus. XXIII. OPHIOXYLON foliis quaternis, Fl. zeil. 398. Linn. Mat. med. 474, teste Hermanno &Rurmanno, serpentum Morsibus, Venenis &Venenatis morbis opponi solet; sed quod, uti medicis magis ignotum, nostrum non facimus. Dosis est 3ß in infuso.