Latin
LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 128
Unproofread scanNot analysed yet
Genus Serpentum, ob armaturam sibi donatam perniciosissimam, terrae vel beatissimae maximas saepe adfert CALAMITATES. Europa Viperam: Africa Aspidem: Asia Najam: America Caudisonam suam alit. Europa ceteris creditur felicior, cum hostis minus, quam reliliqui, periculosus suam ibi fixerit sedem: nam licet morsus illius tristem interdum eventum inducat, semper tamen funestus adeo non deprehenditur, dum contra reliqui, sine repentina vitae jactura, incolas vix unquam aggrediuntur. 6. Caudinosa, terras inhabitans AMERICANAS, istius terrae hominibus offenditur truculentissima. Facit haec, ut ex viru suo penetrantissimo ultima saepius experiantur. Hinc solliciti semper fuere Incolae de certo illius inveniendo Antidoto; persvasum sibi habentes, Creatorem ita disposuisse Sapientissimum, ut, ubi venenum disseminatum sit, ibi etjam reposita ejus habeatur Medicina. Nec falso. Rudes enim &sylvestres Pensylvani in radice penes se crescente, donum ejusmodi reconditum esse divinum laeti animadvertere; quam etjam arcani instar, nullo praemio Christianis Virginiam inhabitantibus detegendi, sibi reservarunt; donec Dn. Tennentius (praemio, ut fertur, a supremo Senatu Anglicano definito) è tenebris, in tot hominum salutem, eandem protraxit.