Latin
LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 129
Unproofread scanNot analysed yet
Hic, Medicina potitus, non frustra auguratus est, eam, cui tanta inesset virtus in massa sangvinea purificanda, a diro ejusmodi veneno non omni vi destitutam esse ad debellandum alios etjam morbos. 7. Orbi nostro erudito ulterius ne lateat eximium istud SPECIFICUM, contra morsum Crotalophori, in Specimine hocce Academico idem delineare constitui, ea inductus spe &fiducia, ut non iis solum nostra profutura sit opera, qui Materiam tractant Medicam, sed Medicis etjam Practicis, qui radicem nec viderunt, nec virtutem ejus experti sunt, nec scripta evolverunt, quae idiomate Anglicano de hac radice nuperrime in lucem prodiere.