Latin
IV. SENEGA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 142
Unproofread scanNot analysed yet
FOLIA superiora lanceolato-ovata, media angustiora, &magis lanceolata, omnia in petiolos vix manifestos desinentia, integerrima, margine nonnihil scabra, utrinque glabra &viridia, subtus autem pallidiora, acuminata: quo basi caulis propiora eo etiam minora, adeo ut infima vix lineas duas longitudine excedant, summa autem pollices duos transversos longitudine, unicum vero latitudine attingunt. Costa longitudinalis folii subtus prominens, teretiuscula, ad angulum rectum vasa exeuntia versus marginem, sed admodum obsoleta, emittens. STIPULAE nullae. SPICA pedunculata; terminans caulem, pedunculo foliis breviore. FLORES in spicam tenuem digesti, albi, sessiles, circiter quadraginta, innati SCAPO striato. (*)Est adeo facies plantae fere Persicariae, aut Epilobii aquatici. V. QUALITAS. 18. RADIX solummodo Medicorum promeruit attentionem, cum huic virtute reliquae non possint (*)Partes florum ab exsiccatis speciminibus, quae ad manùs filere. determinare non licuit, adeo ut horum ope generis illustrationem annectere non potuerim. Quia vero descriptio Godofredo inserta videtur esse Cl. B. Jussaei manu exarata, minus de genere dubitamus, postquam cynosurarm acutissimi ejusmodi Botanici subierit; praeterea ipse plantae habitus vix ramosus. spicatus, flaccidus, foliis simplicibus, idem genus confirmat, possint aequiparari partes. Hinc in praesenti necessarium duxi, plenariam radicis tradere descriptionem, ut eo melius a Medicis &Pharmacopoeis dignosci queat, ne falsas radices loco genuinae substituant.