Latin
IV. SENEGA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 143
Unproofread scanNot analysed yet
Facies radicis est lignosa, flexuosa, subspitha malis, digito angustior, in plures ramos divaricata, subnodosa, inaequalis, cum Carina minus evidente secundum longitudinem ducta &radicem versus idem iatus coarctante. Constat radix haec Cortice crasso &quasi resina saturato; Substantia vero lignosa, solida, sive non porosa, tereti uscula. Color Corticalis substantiae albido-flavescens, cuticula cinerea obducta; Medullaris vero nivea est. Sapör hujus primo est farinaceus, mox subacidus, denique penetrans, excitans, urens fauces cum tussicula, fere constringens. Sapor hic acris exurens simulque acidus sincularis adeo sentitur, ut similis in toto regno vegetabili vix reperiatur. δ. Odor nullus. ANALYSIN seu adaequatam radicis Chemicam resolutionem in hoc themate subjungere animus fuit; sed quum sufficiens ejus mihi defuerit copia, negotium hocce, prout volui, exsequi non potui. Interim tamen pro ea, qua licuit, quantitate, a Cl. Praeside communicata, nonnulla institui experimenta, ut inde cognoscerem, quae partes essent plantae constitutivae, quibus praecipua comprehendatur virtus, qua denique medicamenti forma optimam aegrotis opem praestaret.