Latin
IV. SENEGA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 144
Unproofread scanNot analysed yet
Ambae tincturae cum spirituosa, tum aquosa cum solutione Lacmus rubescunt; cum Syrupo violarum virescunt. Ostendit itaque solutio Lacmus acidum, Syrupus vero violarum alcali, contrario modo; quod exinde derivatur, cum acidum in radice latens citius detegatur solutione Lacmus, quam syrupo violarum; cum succus ille Laemus cum alcalino sit combinatus, syrupus vero violarum cum acido. Hinc elucescit &acidum &alcalinum quid adesse. Acidum porro demonstrat sapor, alcalinum vero mercurii sublimati praecipitatio, lenta licet, tamen contingens, alba quasi &nebulosa. Ex his allatis ac ex tincturis tam aquosis quam spirituosis, earumque sapore &modo agendi in partes oris interiores (36, concludo radicem constare particulis terrestribus, resinosis, gummosis atque salinis, summamque residere virtutem in salinogummosis. VI. VIRES. Vires hujus plantae sunt evacuatoriae, resolventes, &forte vulnerariae, quae omnia clarius significabo. 21. SIALAGOGA: quivis enim, qui vel minimam hujus portiunculam degustaverit, satis percipit, quam copiose confluat saliva; movet praeterea in fauce screatus copiosissimos.