Latin
CALCULI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 155
Unproofread scanNot analysed yet
in Lapidibus ut AETITES. S. N. 35. in vegetabilibus ut TARTARUS. S. N. 36. in animalibus ut CALCULUS. S. N. 37. III. CALCULI animalium II) sunt vel Naturales vel Praeternaturales: ad NATURA. LES referuntur: α. Testacea animalia, quae tegmina sibi parant lapidea, ut Conchae, Cochleae, Patellae, Cypreae, Lepades: in his observamus species Marinas instructas esse testis crassioribus, quàm species aquae dulcis; hasque scilicet aquae dulcis testa crassiori, quam Terrestres. β. Zoophyta aedificant domicilia lapidea seu Coralla, in quibus habitant. 7. Avium ova teguntur crusta lapidea, quae eis brevi accrescit, pridie enim antequam ponuntur, ne vestigium quidem hujus testae lapideae cernitur. δ. Cancrorum oculi officinis, ut &testa eorum, sunt veri calculi, qui quolibet anno gignuntur &decidunt. Omnes hi (zβyδ) Calculi sunt indolis calcareae, unde ex his ustulatis evadit calx viva cum aqua effervescens, uti ante ustulationem cum acidis effervescebant. IV. PRAETERNATURALES Calculi (III.) in Bovibus, Equis, Suibus, Canibus, &c. praecipue tamen in animalibus phytivoris, minus in carnivoris generantur, saepe etiam in Homine.