Latin
CALCULI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 156
Unproofread scanNot analysed yet
V NOMINA varia sortitur calculus, ratione Loci natalis &Liquorum, ex quibus componitur, ut α. Calculus urinarius ex Vrina in renibus aut vesica urinaria. β. Tartarus Podagrae e Synovia in geniculis. γ. Tartarus dentium e saliva dentibus adhaerens. 8. Aegagropila e liquore gastrico in ventriculo pecorum. Bezoar orientale in Capris Gazellis dictis. Bezoar occidentale in Rupicapris S. N. 32: 5. aut Mazamae Hern. mex. 324. Pedra del porco in Hystrice S. N. 17. 1. s. Chocelithus e Bile intra vesiculam felleam. VI. CALCULUS HUMANUS Vrinarius summo cum salutis &vitae discrimine generatur. Urgens igitur necessitas mortales impulit ad quaerendum auxilium contra tam horrendum generis humani hostem. Hujus igitur generationem rimari, mihi in praesenti animus est; praecipue cum multo facilius praecavetur ejus generatio, quam promovetur ejus partus. Medicorum ingenia semper exercuit hic (*calcu(*) Calculi in corpore humano ortum, rem esse obscuram, intricatam, nondumque hactenus cognitam, Medici sagaciores, quamvis &ingeniosissimi, fateri coguntur. E. N. C. dec. 1. ann. 4. obs. 167. calculus, quapropter variis Autorum sententiis de genesi calculi supersedeo, cum apud historiae Medicae scriptores sponte occurrant.