Latin
IV. CRYSTALLISATTO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 167
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem acida in calculo nocent, ex sequentibus patebit. SACCHARUM per se &qua tale acidum quidem vix generat. A saccharo edulcorantur omnia acida &acria. Farinosis vero &fermentescentibus si saccharum adjiciatur, accelerat fermentationem, majoremque aciditatem creat, ut videmus in Confectionibus saccharatis, quibus large assumtis infantes acido copioso adeo divexantur. Saccharum etiam fibras teneriores &debiliores reddere, experientia confirmatur: α. Porci in insula Thomae ex Sacchari calamis altiles facti, carnes acquirunt tenerrimas, uti Capones. β. Puellae rusticae nostrates saccharatis utuntur, ut teneram, mollem &laxam carnem seu texturam, simi emque faciem induant. γ. Senes rigidissimis fibris, a saccharatis bene valent, at infantes male. d) Hystericae aegrotant a saccharatis, ob laxitatem intestinorum &acidum in primis viis. e) Saccharatis nimium indulgentes, de prostrato appetitu &debili ventriculo conqueruntur. XXIII. VEGETABILIA minus amara &minus calida in copia assumta, &plus quam vires vitae superare valent, abeunt in acescentiam. Si parum vini aut cerevisiae bibitur, acidum non generat. Si autem plus ingurgitetur, quam vires vitae digesserint, corpus mox gravabitur.