Latin
IV. CRYSTALLISATTO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 168
Unproofread scanNot analysed yet
2. Baculi globulus s. manubrium e metallo Robertiano (*)factus manu licet sudanti portatus, semper rutilans clarusque manebit; quam primum vero vinum majori copia assumserit, qui eodem utitur, postero die globulum hunc obscurum, &a sudore acido fuscum esse observabit: perspicuum in signum, quod acidum vini totam massam sangvineam, totumque corpus pertranserit. Hisce diebus ipse experimentum institui cum urina; haec communiter a solutione Lacmus parum admodum rufescit; at si libram unam vel alteram vini Rhenani vel alterius vini acidi hauserim, post horam unam vel plures valde rubra &rutilans evadit Urina ab affusa solutione Lacmus, certo indicio, acidum vini totum corpus permeasse &urinam infecisse.