Latin
VI. GENESIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 173
Unproofread scanNot analysed yet
Quare etjam pauca urina a stranguriosis expressa, turbida &sedimento plena est, pariter ac in illis, qui calculo vesicae excruciantur, quorum urina summo cum dolore emissa, dimidiam partem saepe viscido sedimento satui ata est. An acidum generet hoc viscidum, aliis dijudicandum relinquo, probe gnarus hoc non esse detritum mucum vesicae. XXXII. DEBILITAS partis (XXIV.) semper antecedat calculum, observanda itaque quaenam Renes praecipue debilitent, scilicet α. Venus praematura &nimia; qui enim huic multum indulgent, dolorem in dorso sentiunt; unde vulgus omnes dolores dorsales a venere nimis culta natos credit: calculosis tantum non omnibus dorsum dolere solet. β. Frigus ut omnia viscera, ita etjam renes labefactat; ideo in omni dolore dorsali frigus esse fugiendum monent medici. Frigus incaute praesertim dorso admissum, calculosis paroxysmum exacerbat, teste experientia. 7. Luctatio, ponderumque in altum elevatio, vires dorsales frangunt, uti operarii &fabri confirmant suo exemplo. δ. Equi(*) In nullo vino tantum tartari apud nos accrescit, quam Rhenano. De me ipso, quod etiam ex plurimis audivisse memini, possum testari, nunquam rhenanum assumsisse paulo largius, quin copiose arenulas excernerem. Beuerovic. calc. 86. δ. Equitatio succursoria, ob nimiam renum agitationem, saepe haemorrhagias renum caussatur, uti Equisones haud raro comperiunt, testo Ramazzino. e. Cursus vehementior ita renes concussit &debilitat, ut equi, nimio cursu agitati, urinam sanguineolentam saepius reddunt. ζ. Moeror summus tardam circulationem, pallorem &cachexiam inducit, &calculum saepe inducit, hinc Medici inter caussas calculi non immerito moerorem referunt. n.