Latin
VI. GENESIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 174
Unproofread scanNot analysed yet
Diuretica fortia, Cantharides, Millepedes, Polopuntia ex spiritu Oryzae cum Medusis destillato; nam omnia fortia &diuturna evacuantia debilitant partem, per quam evacuantur, &abradunt mucum. (*)8. Hereditaria dispositio. 1. Calor lecti. 2. Stagnatio diuturna pudore ut morbo, ut debilitetur vesica &renes. XXXIII. VINA omnia cum acescere incipiunt, &pendula evadunt, particulis abundant confertim volitantibus, quae, nisi me omnia fallunt, ceu crystalli minimae habendae sunt. Si quis biberit vina haecce turbida, certe majori acidi copia, quam ab ullo alio potu, gravabitur, &,nisi viribus fortior sit, stranguriam exinde saepe sentiet molestissimam: nam ex acido minimio particulae terrestres crystallisatae (XVI.) dilacerant &deterunt gluten naturale canalium. Praeterea vina acida in loco calido adhuc magis ace(*) Pars muco orbata, excoriata, inflamata Scabie, Caruncula, scirrho inquinata, diureticis abrasa &c. dat primam basin, calculi. Boerh. acescunt &omnes vomentes ex vino, acetum eructant. Quod acida promoveant etjam urinae crystallisationem experimentis variis convictus sum.