Latin
VI. GENESIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 175
Unproofread scanNot analysed yet
Urinae etenim recenti varios liquores affudi, ad crystallisandam seposui, simulque observavi, nihil ita augere sedimentum &crustam in matula, ac Acetum vini aut cerevisiae. XXXIV. CRYSTALLISATIONE generari calculos ex nuda inspectione non ubique liquet, saepe enim laeves sunt calculi &a comprimentibus partibus humanis politi, ut ne vestigium crystallorum aut aculeorum supersit; quod fit vel ab itinere per angustos canales e renibus, vel a spasmis renum ante mortem. At in calculo e Sue exemto &in museo Cl. D. PRAESIDIS asservato, observo superficiem echinatam &quasi arena coagulata adspersam, in qua tamen vera crystallorum figura difficile eruitur, cum valde difformes sint particulae; in plurimis tamen reperio certissime figuram Nitri spatosi utrinque truncati. Syst. nat. 6. n. 13. tab. 8. fig. 9. ut certus sim etjam ab experientia, quod calculi crystallisando crescant &nascantur. XXXV. PODAGRA, ut species calculi, ex hisce jam dictis facile intelligitur. α. Vix alii apud nos podagrici reperiuntur, quam vini potatores (*). β. Nationes sylvestres, ut Lappones, Virginiani, Hottentotti, &c. ,qui simplici aqua pro potu ordinario utuntur, podagram plane ignorant. (*)Experientia multiplici deprehensum est nihil plus ad podagricam illam materiam generandam aptum esse, quam vinum. Hoffm. Syst. IV. 2. rant. Contra, Batavi, aliique juxta Rhenum habitantes (**),Acidis vinis (***)edulcoratis &suffocatis indulgentes, podagra, morbo veluti endemio, vexantur. γ.) Prius vero quam podagra apud hos innotescit, communis querela est de acido ventriculi &ructibus acidis, praesertim quando vinum nimia quantitate assumsere, cujus proles Soda, Hypochondriasis, Fames irregularis, Hemicrania.