Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
)consideraverimus, omni certe alia recentiori hoc aevo, locupletiorem auctioremque evasisse facile simus visuri. Species enim plantarum tot detectae sunt, ut Botanici vix earundem determinaverint numerum; idem etiam de Generibus plantarum valere dubio caret; nam ante seculum ne unicum quidem genus definitum erat: quod vero postea hac in re actum, id qua potissimam sui partem debetur diligentiae &laboribus Tournefortii &Cel. D. Praesidis, &c. Ille enim sub finem praeteriti seculi genera 500, demtis superfluis, detexit, plantis fere omnibus examinatis, quae seculi beneficio eidem innotuere.