Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 183
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vero quinquaginta annis post Tournefortium, illa duplo majori numero auxit; ut taceam maximam illam perspicuitatem, qua generum characteres eo Auctore traditi sunt. Ex characteribus hisce graphice &secundum omnes fructificationis partes delineatis hodierni tantum non omnes Botanici novas sibi formarunt Methodos, quod quidem adeo nunc unicuique est facile, ut ante eum fuerit difficile &arduum. Non enim contentus erat Cel. D. PRAESES veterum detectis plantarum &fructificationis partibus, sed non multos solum terminos vagos propriis sedibus alligavit, ut Perianthium, Antheram, Stylum, Conceptaculum Siliquam, Legumen, Pomum, Petiolum, Peaunculum, Sca pum, Aculeum, Spinam, &totum Systema Foliorum, Verum etiam plane novas partes novosque terminos introduxit, ut Involucrum, Corollam, Nectarium, Limbum, Filamentum, Germen, Stigma, Drupam, Stipulam Fulcra, quae omnia ante eum non dicta erant, quamvis hodierni iisdem superbiant Botanici; quis hisce destitutus, plantae perfectam hodie tradeNon ret descriptionem? Non autem intra hosce terminos diu mansit sagacitas Botanicorum; oculi quippe lyncei Clar.