Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 189
Unproofread scanNot analysed yet
Constant Gemmae rudimentis Foliorum, dum sub foliorum nomine non modo Folium proprie dictum, sed &Petiolos &Stipulas simul comprehendimus. Sunt enim aliae Gemmae tantummodo e Foliis proprie sic dictis, aliae e Petiolis, aliae e Stipulis, aliae ex hisce omnibus simul constructae; quod evidenter patet, quando gemmae dehiscunt; tum enim squamae ejus interiores magis magisque elongantur, sensimque in perfecta folia expanduntur. VIII. Incrementa squamarum, usque dum in perfecta folia abeant, in diversis speciebus gemmarum variant; quod ipsum figuris adcuratis pulchre delineavit Malphigius (n). 1. In quibusdam gemmis, squamae interiores sensim in folia simplicia abeunt; nobis Foliaceae dictae. 2. In aliis, squamae sunt petiolorum rudimenta, &sensim apice foliiferae evadunt; quòd folium ab initio omnino rude est, sed sensim magis magisque folium perfectum imitatur; nobis Petiolares (*)3. In aliis gemmis squamae interiores apice bifidae vel trifidae fiunt: laciniis lateralibus demum (n) Anat. pl. vol. 1. tabb. Tό–3. fig. 52–62. In descriptionibus gemmarum, sed non in Clavi classium, ubi sub ordine Petiolarium (I. III.) etiam subintelliguntur gemmae foliaceae.