Latin
ARBORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 190
Unproofread scanNot analysed yet
mum assurgentibus in stipulas, media proferente folium rude; nobis Stipulaceo-petiolares. 4. In aliis gemmis squamae mere stipulae existunt, quarum singula paria plerumque conjuncta magisque vicina sunt, quaeque perfecta, etjamsi parva, folia intra se fovent; nobis Stipuceae erunt. Foliorum complicationes intra gemmas differunt ratione diversorum generum &specierum (o). α. In aliis enim Conduplicata sunt folia, dum ea Philyrae instar connivent duabus lamellis. β. In aliis involuta sunt, vel ab utroque margine, vel ab uno margine versus alterum. γ. In nonnullis etiam Revoluta sunt ab utroque margine, seu subtus convoluta. δ. In aliis vero, tantum secundum venas sunt plicata; ubi observare meretur, folia serrata plerumque ad singulam serraturam plica gaudere; in foliis vero divisis (palmatis, digitatis, lobatis &c.) &compositis fere semper quae ibet divisura (lobus vel foliolum) condumplicata est. (o) Est phaenomenon in regno vegetabili perfamiliare, quod summam tius requirit adtentionem, qui adfinitates plantarum indagare velit, foliorum nimirum intra gemmam, semen, aut extremitatem ramuli, intra quae reconditur, complicatio vel coarctatio, a nullo hucusque descripta: in votis est, ut aliquis hanc spartam in se suscipiat. Exemplum unicum hanc in rem adferam: Folia in Canna, Alpinia, Kaempferia, Curcuma, Amomo, Maranta, &toto hoc ordine naturali (Fragm. Meth. Nat, ord. 3), cum erumpunt, instar cuculli pavyracei prodeunt, margine s. latere altero obvolvente latus intertus. Idem observatur in speciebus Ari, Callae, Dracontii, ut ne minimum quidem intersit discriminis; at vero adtendas velim, in his convolutionem fieri ad solis, quod ajunt, motum, in illis vero contra. In Graminibus diversus plane obtinet modus: Horum enim convolutiones alternatim sunt contraria, adeo ut si priores ad dextram, proximae necessario ad smistram vergant.