Latin
REGNUM VEGETABILE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 20
Unproofread scanNot analysed yet
Hordeum aut Secale satum, commutatum fuisse in avenam, licet omnis ejusmodi metamorphosis legibus generationis repugnet, existimarunt multi, non perpendentes aliam hujus rei subesse caussam, quod scilicet ager equi stercore pinguefactus sit, in quo semina avenae, integra ex equo egressa, latitant &avenam propagant. Viscum semper in aliis arboribus nascitur ex eo, quod Turdi Fn. 189. semina edentes, ea cum stercore ibi deponant; &quoniam ex hoc eodem visco gluten deinceps conficiant aucupes, quod arborum ramis illinunt, unde postea eadem avis ramo adhaerens captatur. invaluit exinde proverbium: Turdus sibimetJVNIPEROS plerasque ipsi malum cacat. silvas nostras implentes ex turdis quoque, aliisque avibus, postquam tubam intestinalem eorum permearunt semina, satas esse, dubium vix est, cum baccae ponderosae a ventis longe dispergi nequeant. Loxia Fn. 177. strobilis Abietis &Coccothraustes Fn. 176. strobilis Pini victitantes, simul multa semina serunt, praesertim cum conum in lapidem vel truncum portent, ut eum eo facilius desquament; Sues vero terram fodiendo &Talpa tumulos ejiciendo, aratoris more, seminibus saepe paratum agrum praebent. Caetera taceo, quae deinceps dici possent de Mari, Lacubus &Fluviis, quorum beneficio semina illaesa in dissitas regiones saepe eruntur, nec commemoro quam variis aliis modis natura plantarum disseminationem promoveat, cum hoc pluribus demonstratum sit in Cel. Praes Oratione de Telluris habitabilis incremento. VIII. Conservatio. Decrevit summus rerum Stator &Seminator,