Latin
REGNUM VEGETABILE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 21
Unproofread scanNot analysed yet
ut universa terra plantis referta esset, sicque ut Quonullus locus esset vacuus, sterilis nullus. niam vero non omnes regiones easdem habeant tempestatum mutationes, nec omne solum singulis plantis fovendis aeque sit aptum; idcirco, ut in omnibus locis plantae nascerentur, cuilibet talem immisit naturam, qualis climati potissimum &soli esset conveniens, ita ut aliae intensum perferre possint frigus, aliae calorem, aliae loca arida ament, aliae aquosa, &sic porro. Hinc eaedem plantae tantum crescunt, ubi eaedem existunt anni tempestates, idemque solum. ALPINAE plantae non nisi in altis &frigidis vivunt locis; hinc saepius in Alpibus Armeniae, Helvetiae Pyrenaeis &c. quarum vertices aeque aeternis nivibus teguntur ac alpium Lapponicarum ejusdem etjam generis plantae offenduntur, quas extra alpes haud facile quaeras. Id vero praecipue notatu dignum est circa plantas alpinas, quod cito floreant suaque semina maturent citissime, ne hiems florescentiam inopinate obrepat &destruat (u). SEPTENTRIONALES nostrae plantae, licet alibi rarissime occurrant, in Sibiria tamen &circa sinum Hudsonis inveniuntur, ut Arbutus Fl. 339. Rubus 412. Pyrolae. &c. TORRIDAS Zonas incolunt plantae frigoris impatientes; hinc in utraque India saepe communes crescunt plantae, licet regiones sint Caput B. spei nescio quam maxime distantes. ob caussam fere proprias alat, uti Mesembryanthema omnia &Aloës species fere omnes. Gramina, inter plantas frequentissima, quamcunque (n) Fl. Lapp. proleg. 16. que fere aëris temperiem perpeti possunt, qua in re optime provisum est a Creatore, quippe quod per totum orbem pecorum sustentationi maxime sunt necessaria, quae ratio etjam valet circa frumenta nostra maxime vulgaria.