Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 226
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione nos hanc opellam PANIS SVECICI titulo insignire audemus, quo indicamus quinque apud nos communiter Domestica Quadrupedia, quae illis pascuntur plantis, quae per Regnum Sveciae crescunt, adeoque Panis exercitum inhospitatum per Florae Sveciae provincias. Evitare hoc modo voluimus prolixam definitionem, quae semper est odiosa, ubi libri cujusdam titulum indigitabit. 2. Vita pastoritia est quidem, teste tam sacra quam profana historia, mortalibus ferme coaeva, adeo ut libenter hanc, quam profitear scientiam, derivarem ab antiquissimis temporibus; sed etsi Plantae omnium oculis fuerint expositae, fateri tamen cogor, in scientiis ante hoc tempus nihil de esu plantarum pecoribus proprio nos habere; adeoque certus sum crambem bis coctam a me non proponi, sed prorsus novam scientiam. Primum periculum, quod invenire potui, fecit. Cel. Praeses in itinere Dalekarlico anno 1734, teste Flor. Lapp. pag. 159, ubi haec habentur verba: Cum in itinere Dalekarlico, alpibus superatis, in Norvegiam perveniremus, alte dormientibus lassis sociis, obambulans in tristi sylva, advertebam etjam Equos distinguere posse alimenta salubria à noxiis, ingerebant enim famelici omnes sine discrimine herbas, intactas omnino relinquentes: Filipendulam 405, Valerianam 30, Convallariam 213. Angelicam 233. Epilobium 304. Comarum 422. Geranium 572. Hel. leborum 474. Aconitum 441. &varios frutices.