Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 227
Unproofread scanNot analysed yet
Dedit hoc ansam, ut curioso rerum naturalium scrutatori commendemus observationes instituendas circa plantas, quae scilicet ab animalibus Phytivoris, ut Bove, Ove, Capra, Cervo, Equo, Sue, Simia, eorumqae Speciebus, non devorentur, quod rite observatum sua utilitate non caret. Nihilo minus res intacta relinquebatur, usque dum Cel. Praeses ab exteris regionibus in patriam rediret, ibique per provincias itinera institueret, quem etjam dignissimus tanto Magistro Discipulus Prof. Kalm imitatus est, adeo ut in ejus itinere Banusiensi quas dam inveniamus herbas, quas devorant aut respuunt pecora. Anno autem 1747 &1748. coepit Cel. Praeses omni industria non solum ipse experimenta instituere, sed etiam excitare auditores &Discipulos ad experimenta facienda, inter quos ego etjam eram. Hoc pacto plurima experimenta facta sunt, atque iterata praecipue a D. D. Hagström, Mag. E. G. Liidbeck, E. Ekelund. J. G. Wahlbom, L. Montin, F. Olbers, J. C. Forskähl, A. Fornander, ut alios taceam, qui quasi per aemulationem inter se certabant, de in quirendis certis plantis cuique animali in cibum propriis. 3. Difficultas autem omnes investigandi plantas Sveciae indigenas, &conquirendi animana ad experimenta, quae cuncta iterari debebant, idonea, fecit ut opus omnibus numeris absolutum praestare non valeamus. Suppleri tamen paulatim potest, determinatis prius a nobis plerisque &communissimis in Svecia vegetabilibus. Diximus ad experimenta haecce requiri idonea animalia e Bobus, Capris, Ovibus, Equis, Suibus: nam inter experiendum variae se offerunt difficultates; quum quaedam herbae verno tempore, dum tenerae sunt, comedantur, quae postea per totam aestatem, non tanguntur; cum eo tempore sapore, odore aliisque adfectionibus obdurescant; quemadmodum nos Vrtica vere vescimur, sed quis eam postea adpeteret?