Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 229
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est regnum vegetabile institutum esse, ut alimento sit regno animali, quod exinde plane sustentatur, adeo ut, licet haud pauca animalia carne vescantur, necesse tamen sit ipsis vegetabilia comedere, quae ceteris carnem praebeant. In hac meditatione mirabundi deprehendimus infiniti Creatoris sapientiam, quae fecit, ut quaedam vegetabilia prorsus insipida sint certis Phytivoris, ita tamen, ut quae ingrata sunt illis, ceteris sint in deliciis; quae uni venenosa existunt, aliis sint saluberrima &vice versa. Hoc ipsum casu non factum est, sed ordinatione infinite Sapientis. Si enim naturae Opifex fecisset omnes herbas omnibus Pecoribus aeque sapidas, indubie fuisset secuturum, ut multiplicata insigniter una specie, ex magno terrarum tractu vegetabilibus consumtis, alia species fame in ejusmodi loco periret, antequam in meliora prodiret pascua; Jam vero ex adverso quaelibet species relinquat, necesse est, certas herbas certis animalibus, ut saltem aliquid reperiant alia, quo Pecoribus vitam sustentent, donec uberiora pascua inveniant. Pari modo comparatum est cum ipsis herbis, quae non in eadem terra eodemque climate omnes crescunt &vigent, sed quaelibet locum, ab Auctore naturae sibi destinatum obtinet, in quo vividissime provenit. Unde etjam animalia, quae certas herbas sibi destinatas praecipuum agnoscunt nutrimentum, maxime certis in locis sese continent. Sic LICHENFI, 980. inprimis crescit in frigidis alpibus, quam ob rem Rangiferi, quibus hoc per hiemem praecipuum est alimentum, in ejusmodi locis commorari necessum habet. FESTUCA Fl. 94. quae optime viget atque maxime crescit in campis aridis, Oves, quibus est in deliciis, allicit. BETULAE NANAE Fl. 777. semina, quae optimam praebent escam Lagopodi Fn.