Latin
SVECUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 228
Unproofread scanNot analysed yet
Ab aliis flores comeduntur non caules aut folia; ab aliis iterum folia, non caulis. Dum folia, a pecoribus devorantur, nostra est sententia, quod devorari herba dici possit, alioquin pauca ederentur Gramina. Oecon. Nat. pag. 81. Neque pecora &Jumenta fame laborare debent nimia, si rite instituatur experimentum; sic enim plurima deglutiunt avide, cum vehementia famis ea sufferat, quae a ventre saturato spernerentur. Sic ineptum etiam est huic negotio omne pecus aut jumentum, quod stabulis primum prodit, quum fame pressum virides plantas avide expetat. Optimum autem est experimentum instituere, quando saturata sunt animalia, quae vix unquam plene saturantur. Herbae de caetero manibus sudantibus non sunt tractandae; nam hoc pacto etjam optimae &sapidissimae ab aliis saepe repudiantur. Sed humi plantas objicere oportet &fastiditae a nonnullis, aliis sunt admiscendae herbis sapidis, quae si tum etjam spernuntur, perspicuum habemus documentum, praesertim si in diversis individuis fuerit iteratum. 4. Non ultra plantas Svecas scopus noster sese extendit, idque ob Oeconomiam nostram Svecicam; ceteras curent exteri, qui inde peculiarem habent utilitatem, ne opus nobis in infinitum crescat. Possumus nunc ultra duo millia experimenta certissima exhibere, quae saepe decies, immo saepe bis decies sunt iterata. Si autem sumamus FLORAM SVECICAM Holmiae 1745, &ad quamlibet herbam, ut chartae parcatur, nomen adponimus genericum, numerum Florae Sveciae &epitheton quoddam loco differentiae, negotium in compendium facile mittitur. 5.