Latin
GYNANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 265
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus una cum templo Roerstadiensi visis, eadem, tempestate coactus, per vestigia Finmarkiam, alpes, Lapponiae deserta (e), Luleamque repeto; nundinas praeterea Calicenses (()inviso, si forte quid circa commercia Westrobotniensia observatu dignum invenirem. Postquam Westrobotniam valere tandem jusseram, Holmiam itinere iterum navali, transactis viginti fere septimanis, die XXVI. Septembris redeo. Terram itaque ipsis fere sub arctis sitam non peragrare solum, sed herbas etjam plantasque plurimas, &a b. m. Archiatro Rudbechio (Filio) anno 1695, &inprimis a Nobil. Praeside anno 1732 diligenter ac insigni cum labore conquisitas, per Lapponiam (n) &alpes Lulenses inspicere atque legere mihi contigit; quarum haut paucis Hortum Academicum locupletavi. Majorem quidem jucunditatem flora a nullo antea visa adfert; meae tamen expectationi cumulate