Latin
PMTIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 265-2
Unproofread scanNot analysed yet
PMTIII satis(d) GRAMINA VIVIPARA in alpibus saepius evadunt, uti AIRA Fl. Svec. 63. β. POA 79. β. FESTUCA 94. Fiunt autem vivipera, dum glumae interiores, vulgo pro petalis habitae excrescunt in folia; tumque abortiunt, &stamina cum pistillis plane evanescunt. (e) COLICAM SPASMODICAM Lapponum à GORDIO causari, prout hoc divinavit quondam Nobil. Dom. Praeses Fl. Lapp. pag. 69. e, nunc mihi certo certius constitit ex observatione Lapponum, qui Gordium soepius cante e corpore extraxerunt. TAENIIS etiam vexari Lappones &Novaccolas, frequens est, Lumbricis vero non intellexi; dubito etjam valde, cum Lumbrici vix in Lapponiae terris inveniantur. COLYMBUS minimus Fann. Svec. 123. habet remiges brevissimas &ad volandum inutiles; hinc locum, natando solum, mutare potest& in fundo lacuum atque fluviorum more Hirundinum, ab omnibus suis adfinibus derelictus, hiemare cogitur; ut uno ore Westrobotnienses narrarunt. satisfecit lapponica. Licet enim hoc modo Duorum de republica botanica summe meritorum Virorum, inprimis N. D. Arch.