Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 289
Unproofread scanNot analysed yet
Haec primo vere caule &flores, iisque succedentes fructus producit, ab ingruente aestate, flores qui prodeunt omnes struuntur, calyce minimo, corolla plane nulla, staminibus obscuris, tamen fructus inde copiosissimi observantur. MALUS pomifera absque floribus descripta in dissertatione, Marpurgi 1727, ab Ill. Chi ist. IVolssio. Haec fuere praecipua illa argumenta, quae in medium protulere Botanici, Thesin illam, quòd nempe, omnibus fructibus necessarium sit, suos antea habuisse flores, destruentia. Cum autem haec omnia accurate ponderamus atque perpendimus, invenimus sane, quamvis Corolla in plerisque deliquescat, latere tamen in fundo floris antheras incorruptas, quae polline suo stigmata beant; et ea ratione fecundatur fructus. FLORES SINE FRUCTU, (a) sive quod idem est, vegetabilia seminibus carentia, dari, falso crediderunt nonnulli Auctores, utque plus roboris effato illorum accederet, minimas, magisque absconditas plantas Cryptogamiae depromserunt, nempe Filices, Muscos, Algas &Fungos. FILICES ope seminum reviviscere, multis exemplis comprobatum est. Testantur hoc experimenta Morisoni in hist. plant. 3. p. 565. Dil. lenii in hist musc. praef. p. 15. FUN(a) Tournefortius dixit has plantas Flore (non semine) carere, &alias &Flore &Fructu s. semine carere. FUNGOS etjam a seminibus excrescere, docent experimenta Michelii in novis plantarum generibus p. 136. Tab. 74 &c. FUCI Flores Fructusque descripsit Illustris Renatus Antonius Reaumur in act. Parisinis 48. &Cel. Praeses in itinere Vestrogothico MUSCOS autem quod attinet, nullus mortalium eorum semina detegere potuit, sed intactos, in huncce usque diem relinquere Botanici omnes.