Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 290
Unproofread scanNot analysed yet
Non parvam itaque me ab eruditis initurum gratiam spero, si occulta haec &involuta aperire &in lucem proferre non dubitem. Per MUSCOS omnes illos intelligo, quos Cel. PRAESES systemati suo Naturae p. 143 inseruit: Polytrichum Bryum, Hypnum, Mnium, Porellam, Splachnum, Sphagnum, Fontinalem &Lycopodium. Omnibus hisce vascula minima adesse videmus, quibus pulvis aliquis luteus inest; qui, flammae candelae inspersus, fulminat. Veterum animos opinio illa pervasit, farinam hancce purum putum esse semen; sed Dillenius illam pollen esse maris asseruit, cui etjam sententiae favit Cel. PRAESES, cum in Fl. Lappon. n. 395. tum in Generibus plantarum p. m. 500. Incommodum autem, quod illis objicitur, omne inde est, quod omnia distincte videre non potuerunt. DILLENIUS in appendice Flor Gissensis p. 77. MUSCUM definivit, quod sit plantae genus Semine prorsus carens, Floris vero loco proferens Capitula, farinam floridam continentia, cujus beneficio Folia extrema germinandi, &se propagandi facultatem acquirere videntur, cui eximie favent ramuli &folia perennantia atque humore quovis revivi scentia. Idem IIl. auctor in Hist. musc. introductione p. 14. dicit: Mnii capsulas pulverulentas nudas, feminini generis esse probabile est.