Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 293
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero tota illa farina, quae vasculis inest muscorum, supra flammam demissa &dispersa fulguret &in aqua dissiliat, necessario sequitur illam esse Pollen antherarum, ita ut vascula &capitula haecce, quae omnibus Muscis insident, merae sint antherae. Ergo musci neque Perianthium (excepto Lycopodio), neque Filamentum habent, sed Antheram suam, quae, in multis, operculo &Calyptra tecta est. Itaque Flores Masculos in Muscis clare videmus. Ubicunque autem Mas in specie quadam creata occurrit, ibi etjam femina existet; seu ubi genitura Maris adest, ibi nunquam formari potest fetus, nisi auxiliatrix accedat femina; Sequitur itaque, flores femineos Muscis erjam adesse debere, quos velis remisque, ut ajunt, indagare necessum habemus; nam, quod Pollen antherarum folia fecundent, valde absonum est existimare. VII. FEMINEOS FLORES Muscorum distincte intuendi ergo, sumere debemus Lycopodium caule erecto dichotomo. Fl. Lappon. 420. Svec. 857, quod semina, inter omnes Muscos Europaeos, maxima gerit; &ideoque parcissime disseminantur. In axillis foliorum, Antheras sessiles, bivalves, polline fetas, in eodem ramo numerosissimas, reperimus, sed una cum illis, propagines quasdam prominentes etjam invenimus: Dillenius has propagines Tab. 56. Fig. 1. litt, h. i. k. l. m. n. o. p. pulchre delineavit atque descripsit p. 179. Ob servavi, inquit. per ramos, praesertim superiora versus, e foliorum alis. Corpuscula cristata, crebra, rigida, e sex laciniis inaequalibus composita, lacinia superiore &exteriore majore, galeae instar surrecta &concava, eui interius adnexae erant quatuor breviores laterales, invicem aequales, capillaceae, cum intermedia alia lacinia paullo latiore.