Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 294
Unproofread scanNot analysed yet
In basi cohaerent, &pediculo cuidam insident, e quibus postea, (tenuioribus factis) velut e calyce, praesertim in summitate Folia nascuntur bracteata, saturanter viridia, obtusa, levissime convexo-concava, terna cohaerentia, duobus exterius &uno interius loca. tis, quae si ex calyce eximantur, in basi leviter cohaerent, &singula terna duas ligulas, unam exterius, unam interius, basi adnatam, monstrant. Plura non observavi, nec semina in his vel calycibus, vel foliis bracteatis invenire potui; suspicor autem Bracteas illas folia seminalia esse &novarum plantarum productioni inservire. Capsulae reniformes, tum maturae erant, &in iisdem plantis, quibus corpora modo descripta inhaerebant, nascebantur. CHARACTEREM hunc in viva planta, brevioribus verbis, ita percipio. Pedunculus brevissimus, diphyllus. CALYX Perianthium tetraphyllum, foliolis lanceolatis, acuminatis, foliolo exteriore magis concavo, ceteris duplo majore; lateralibus aequalibus, minoribus. STAMINA nulla. PISTILLI loco in fundo floris, oculis armatis, observantur foliola quinque, visum fere fugientia, pellucida, quae progressu temporis excrescunt in foliola majora tria lata, duo scilicet conniventia in formam pedis bovini, subjecto tertio angustiore, &in duo minima, tribus nominatis contraria.