Latin
TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 295
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quinque foliola arcte conniventia &basi unita, tempore autumnali matura decidunt a calvce persistente, &novam plantam propagant, radiculas e basi exserentia. Cave ne GEMMAM credas foliola haec esse; nunquam enim Gemma crescit in fundo Calycis loco fructus; nisi semen ex praegresso flore Gemmam dicere velis, sed abusive; ipsi enim BULBILLI in Bistorta Fl. Sv. 321. nascuntur loco floris, nec in aut ex flore. Cave ne pro RAMULI RUDIMENTO habeas semen Lycopodii nostri; cum in hac specie nunquam ramus nisi per dichotomiam prognascitur. Dein etjam nec ramus unquam nisi in proliferis e calyce exoritur: &si exoriretur, nunquam caderet e calyce tanquam maturum semen, quod utrumque heic obtinet. Attende quomodo Calyx explicatur, &in sua foliola dissecatur; quomodo tunc in fundo haerent Pistilli analogum, pellucidum &minimum; quomodo hoc minimum grandescit, virescit, maturescit, decidit, persistente calyce non majore; vel itaque hoc fructus erit, vel nulla certitudo Botanica. Has partes iconibus expressimus, ubi Tab. III. fig. IV. n. 1. 2. Calyx naturali magnitudine; 3. magnitudine aucta; 4. idem Calyx antice inspectus; 5. magnitudine aucta; 6. Semen nudum a latere superiore; 8. a latere inferiore; 7. Semen aucta magnitudine supra; 9.