Latin
VISCOSA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 378
Unproofread scanNot analysed yet
immersa mollescunt ac flexilia fiunt. Acido primarum viarum laborantes, uti hypochondriaci, langvore &macie afficiuntur. In Boerhavii Comment. adfertur, quod belli dux maxime obesus aceti usu penitus attenuatus fuerit. Puellae pingves ac obesae utuntur potionibus acidis ad corpus emaciandum ac tenerius reddendum. Nimius acidorum usus, cachexiam, chlorosin, leucorrhoeam, hydropem inducere valet. Agunt in FLUIDA refrigerando. Putredinem destruunt. Quo major in corporibus calor, eo magis inclinant ad putredinem, quae tollitur acidis. Pallorem sangvini inducunt, ideo facie floridâ puellae iis utuntur, ut pal idae evanant. Infantes acido laborantes pallidi sunt. Acida conducunt in diathesi humorum scorbutica, alcalina, febribus putridis, calore nimio &siti immodica.