Latin
STIPTICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 378-2
Unproofread scanNot analysed yet
STIPTICA. §. X. STIPTICA sunt austera ex acido &sicco (*)Acida destruuntur ab Amaris, intenduntur vero ab Acribus; ut Acetum itaque evadat fortius additur Capsicum a Tinctoribus, oenopolis. hinc Hypochondriaci a calidis &aromatibus male mulctantur; hinc Haemicrania s. Podagra laborantes ab aqua vitae, non vero a spiritu vini simplici, paroxysmum provocant sicco mista (*),quae contrahunt os manducantis (**). Exempla petenda sunt ex fructibus immaturis; Sangvine Draconis, Catechu, Tormentilla, Alchemilla, Bistorta, Hypocystide, Sumach, Quercu, Tamarisco, Granato. ,Vlmaria; Rhodia, Caryophyllata, Acacia, Rosa rubr. Balaustia, Mespilo, Cydoniis. Fragaria, Prunella, Oliva, Lapatho, Herba Britannica. Huc referuntur omnes plantae Coriariae, quae pro diversitate regionum variant. Sveci utuntur Vva Vrsi. Monspeliens. Coriaria. Cotino. Quercu. Ungari Angli Rhoe. Lappones Betula. Macedones Granato. Westrobothn. Salice. Tunetani Abiete. Asiae min. inc. Aesculi caly. Norlandi Aegyptii Acacia. Jllyrici Myrto Torment. rad. Ferroenses Agunt in SOLIDA adstringendo, hinc roborant.