Latin
STIPTICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 380
Unproofread scanNot analysed yet
In SOLIDA agunt relaxando; fibras &teneriores &laxiores faciunt. Caro porcina mollior &caponum similis redditur, dum porci in insula Thomae arundinibus vescuntur sacchariferis. Puellae rusticae saccharum commedunt ad nitorem cuti &faciei conciliandam. Saccharum vulneribus inspergitur ad leniendos dolores. Dulcia pulmones relaxant &expectorationem promovent. Radix Enulae condita diu usurpata phthisicam inducit labem. Senibus, &qui rigidis fibris laborant, saccharata conducunt, nocent vero infantibus, &quorum solida mollia &laxa sunt. Agunt in FLUIDA edulcorando, humores mites faciunt, acrimoniam temperant. Saccharum Sinapi admistum, acrimoniam ejus mitigat. In vinis austeris acorem corrigit, ut palato arrideant. Veneri favent. Mites humores conciliando homines sanos &longaevos reddunt, uti exemplis Demo(*) Dulcedinem efficere Acidi cum Resinoso connubium, collivitur ex maturationeffructuum acidorum, vini acidi in dulce conversione, Sacchari Saturni praeparatione, inflamabilitate dulcium. Hebenstr. 25. Democriti &Johannis de temporibus constat. nutritioni velificantur; materia enim, quae in alimentum cedit, caret omni acrimonia, uti apparet ex lacte &cerealibus plerisque, eduliis inservientibus.