Latin
PINGVIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 381
Unproofread scanNot analysed yet
PINGVIA. §. XII. PINGVIA constant principio oleoso, miti, pene insipido, cum aqua mista in lac artificiale convertuntur, uti emulsiones ex seminibus monstrant. Sed recentia esse debent; &minime rancida, cum in hoc casu contrariam nanciscantur naturam; oleum enim expressum, dum rancidum fit, ex crasso tenue, ex dulci acre, ex insipido amarum, ex albo flavum, ex obtundente incidens, ex emolliente corrodens evadit. Exempla desumuntur ex oleis expressis, Butyro. Agunt in SOLIDA emolliendo; ita corium oleo imbutum mollescit &aquam respuit. Vi sua emolliente dolorem in vulneribus leniunt, spasmos in colicis doloribus mitigant, pulmones in tussi lubricant, escharas separant, rigida flexilia reddunt, faucibus asperis anginosis medentur, ambustis succurrunt. Circulatio ex iis facilitatur &frictio minuitur; hinc petenda est ratio, quare macilenti &rigidi senes, qui oleo humoribusque destituuntur blandis, ac quorum Solida minus lubrica sunt, tristi &inquieto animo saepe sint; horum enim sensorium commune sensu quodam molesto afficitur, licet is adeo obscurus sit, ut ideam doloris vel alius praecipuae sensationis efficere nequeat; e contrario vero ejuscemodi homines, quorum solida sufficienti pingvedine madent ac obliniuntur, hilari gaudent animo.