Latin
PINGVIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 382
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus oleosi humores nimis abundant, illi ex motu facile debilitantur, ut equi pingves; nam laxitas &mollities solidorum contrariantur robori. Itali, Hispani, Monachi, qui oleosis plurimum delectantur, herniae obnoxii sunt. Agunt in FLUIDA obtundendo acria. Ubi venena vel alia corrosiva in tubo intestinali morantur, nihil certius auxilium praebet, quam largissimus pingvium potus, mox ab initio porrigendus, quo &spicula veneni obtunduntur &hoc una cum liquido vomitu rejicitur. Nec aliena sunt in stranguria, nephritide &doloribus rheumaticis. Tarditatem alvi sublevant. AMARA. §. XIII. AMARA cognoscuntur sapore proprio ingrato. Masticata salivae affluxum proritant, &natura omnes veluti scaturigines aperit suas, quo ejuscemodi sensui ingrata &inimica eluantur. (*)Exempla nobis sistunt Bilis, Colocynthis, Elaterium, Aloes, Senna. Myrrha, Gentiana, Centaurium, Fumaria, Aristolochia, Carduus benedictus, Absinthium, Cina, Dictamnus, China, Faba Ignatii, Lupulus, Tanacetum, Eupatorium, Rheum, Scordium, Hyssopus, Chamomilla, Trifol. aquaticum. Agunt in SOLIDA corroborando, ideoque tonica audiunt. Stomachica sunt, appetitum augent, *)Amara omnia sunt calefacientia. Amara distillatione dant aquam insipidam. Amara deterunt semper aliquid e solidis. gent, digestionem ciborum promovent, nauseam tollunt, quem in finem adhibetur vinum amarum &absinthites. In langventi ventriculo usurpantur in substantia.