Latin
ORATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 389
Unproofread scanNot analysed yet
Terra in nutrimentum cedit Plantae, Planta Vermi, Vermis Avi, &Avis saepe Ferae; atque tandem inverso ordine pascitur ex Fera Accipiter, ex Accipitre Vermis, ex Verme Planta, ex Planta Terra. Et Homo quidem, qui omnia in sui usum vertere solet, non raro praeda fit Ferae, Accipitri, Lamiae, Vermi aut Terrae. Sic in orbem omnia volvuntur. Unum itaque in alterius commodum fecit natura, nec esse voluit, quod sibi soli inserviret. Tigrides, Lynces, Ursi, Viverrae, Vulpes, Erminei &c. pelles suas pretiosas suppeditare debent in aliorum usum; Canes sylvas percurrere totis diebus venatum Capreolum aut Leporem, qui nostris imponuntur mensis, ipsi parum ex labore illo lucrantur. Meles ex profundis recessibus fugat cuniculum in hominis utilitatem. Eqvus, Elephas, Camelus, onera subire debent; Taurus jugum; Vacca lac praebere, Ovis lanam, Rangifer traham trahere, Sus &Erinaceus terram fodere, Talpa humum vertere, ut plantae &gramina facilius seminibus propagari queant. Falco debet nobis aucupio inservire &Gallina ova ponere; nos Gallus multo mane expergiscere, die vero Cuculus &Alauda; mane &vesperi Merula, atque exhilarare cantu provecta nocte Luscinia, superbisque pennis oculos nostros delectare Pavo. Septentrionem nostrum visitant ineunte vere Ciconiae, Grues, Ardeae, Anseres Cygni, Anates, Sturni, Fringillae; sedes mutant autumno australes plagas aditurae, ut plurimis usui sint populis. Piscibus injunctum est ex securis ocean abyssis periculosa repetere litora, ascendere flumina, vagari ab alio ad aliud promontorium; statis diebus &mensibus, ut turmatim capiantur ab homine, avibus &feris.