Latin
ORATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 390
Unproofread scanNot analysed yet
Merganseres in centuriis atque ordinibus disponuntur per patentia aequora, compelluntque Pisces ad litora, ut facilem capturam faciamus. Lari toto die supervolant, pisciumque produnt stationes. Cicada surinamica lucem noctu spargit, ut homines clare videant. Bombyx filum protrahit, ut serico induamur. Apes multo labore mel colligunt nostro palato gratissimum. Ipsum mare quotidie ad litora conjicit Cochleas, Patellas &Conchas; in insignem hominum &bestiarum usum. Si percurramus humanas institutiones, similem naturae scopum ubique deprehendemus. Nauta credit vitam, qua nihil carius, furoribus fluctuum, ut alterius merces transferat Miles sangvinem suum consecrat patriae civiumque saluti. Qui in toga sunt aliorum negotiis toti occupantur. Qui regunt, suum tempus, vires &otia rei dicant Publicae, Parentes indefessi corradunt, quae dispergent haeredes. Agricola serit metitque triticum, cujus pars minima ipsius ditabit horrea.