Latin
VIVITUR INGENIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 399
Unproofread scanNot analysed yet
Habeham ex Anglia multas raras arbores Americanas, cumque vela facerem ad Hollandiam observabam in quadam arbore pediculum (1162), cui similem nunquam antea vidi. Transportabam cum arboribus in Hortum Cliffortianum, servabamque, ut raram avem contra hyemis aerisque injurias; Verum post aliquot septimanas subito speciem adeo propagaverat, ut non tantum Hybernaculum integrum, verum etiam Horti Botanici Amstelodamensis &Lugdunensis, cum quibus arbores communicatae fuerant, infausta ejus prole scaterent. 21. Pediculus pulsatorius (1168) proprius est libris lignisque. Intrat peresum a vermibus foramen, pulsat instar horologii portatilis, &simplex vulgus credit nescio quos genios &lemures. 22. Atque aqua suos habet pediculos, Monoculum vocant (1182), qui saepe adeo augentur, ut rubescat omnis. Sic integri pagi Hollandici suspicati miraculo aquam in sanguinem versam fuisse. 23. Araneae (1219) quaedam dorso portant saccum ovis plenum, quae in dorso excluduntur, qualis &natura est Ranae surinamicae. 24. Gryllotalpo (619) ingentibus &miris suis manibus vias per terram fodit promtius quam Talpa aut Cuniculus. 25. Culex, Ephemera, Phryganea &Libellula toto die super aquam volant, ut ova sua aquae committant, quae ibi excubantur, vivuntque quamdiu vermes sunt.