Latin
VIVITUR INGENIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 400
Unproofread scanNot analysed yet
Quam primum vero alas obtinuerint, si in aquam decidant, submerguntur &pereunt. 26. Musca (1184) turbidas quaerit aquas, ejusque Eruca ad aquae superficiem pendet ab elongata cauda, qua sursum deorsumque scandit, quasi scala spiraliter intorta. Quae quidem tenera &lubrica intuentibus, difficilius tamen Cataphracto equo ad mortem contundenda. 27. Exigua illa Cassida dermestoides (384) contrahit caput manus pedesque, modo digito monstres; subeatque sultimos cruciatus, &vix minimum tamen movebit articulum coacta. 28. Musca carnaria (1102) deponit in carnibus ova sua prorsus innumera. Asserunt quidam hoc tempore Ascarides (1269) corporis humani ortum debere excubatis in ventriculo ovis musearum; Sed invita veritate (1106). Neque enim propagari possent Ascarides intra corpus humanum, nisi ex novis deglutitis ovis, cum insecta speciem non propagent, antequam Metamorphoseos omnes gradus subierint. Absurdum vero Muscas copulari atque ova excubare in Intestinis. Quid, quod Ascarides humani sint Vermes, ex alia Animalium Classe, quam ea, sub qua Muscae ordinantur. 29. Jam prodit pusilla atra Musca (1110), quae numerosissimis turmis Atomorum instar super stantes Clam se in Casei rima stercoreasque volitat aquas. recondit, ovaque parit; At vulgus falsum clamat Vermes (1110) ex ipso caseo generari, nescio qua naturae lege, certe non illa, quam in nostro terraqueo globo stabiliit Omnipotens, generationem vocant aequivocam. 30. Quam fervidi sunt amplexus Libellularum, &quibus animantibus posuit Venus paria jura Nuptialia? Mas amore aestuans huc illucque volat, jactatque caudam bifuream forficis in modum diductam. Videt feminam &extemplo cauda sua ejus collum prehendit.