Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 40
Unproofread scanNot analysed yet
in ipsis alpibus Lapponicis vitam transigit, seminibus Betulae nanae Fl. 777. victitans, utque a frigoris injuria eo tutius ibi cursitare queat, plumosos habet pedes. Camelus deserta arenosa &calidissima incolit, ut steriles Laguros Mat. med. 31. obtineat. Huic vero quam sapienter prospexit conditor! Per deserta illi est ambulandum, ubi haud raro intra multorum milliarium ambitum aqua non invenitur. Siti perirent in ejusmodi itinere animalia omnia; Camelus vero ibidem absque siti sustinere potest, quippe cujus ventriculus cellulis instruitur plurimis, in quibus aquam reservat plurium dierum, sitim eludentem; Et referunt peregrinatores, quod Arabes, dum in itinere constituri aqua destituuntur, Camelos mactare &ex ipsorum ventriculis aquam haurire saepe cooantur, illis reficiendis aptissimam, &nullo modo corruptam, Pelicanus pariter in locis habitat desertis &exaridis, ibique nidum longe a mari dissitum struere tenetur, ut eo majorem ovis suis calorem conciliet; aquam igitur e longinquo &in sui &pullorum gratiam adferre cogitur, quare etiam instrumento, huic negotio aptissimo, ipsum dotavit, sapientissimus in suis operibus rerum Conditor: Sacculum nempe gerit sub gula satis capacem, quem copiosa aqua replet plurium dierum necessitati sufficiente, eamque in nidum effundit, ut pullos refrigeret &natare doceat.