Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 41
Unproofread scanNot analysed yet
Veniunt quoque ad hos Pelicani nidos, Ferae: Leones, &Tigrides ad sitim sedandam, nec tamen quidquam damni pullis inferunt. Boves pascua amant depressiora, cum ibi pabulum eorum gratissimum crescat. Oves colles apricos eligunt ut Festucam Fl. 95, quam praecipue in deliciis habent, inveniant. Caprae montium praecipitia ascendunt, ut frutices tenellos rodant, idque ut eo expeditius fiat, pedibus dotatae sunt ad facile saliendum. Equi silvas potissimum occupant &plantas consumunt foliosas. Immo tam varius est animalium adpetitus ut nulla fere planta sit, quae non ab aliquo eligitur &ab alio intacta relinquitur. Equs cedit Phellandrium Caprae, Vacca Cicutam Ovi; Capra relinquit Aconitum Equo, &c. Ea enim, quibus certa animalia pingvescunt, alia tanquam pestem &venenum rejiciunt. Hinc nulla herba absolute venenata est, sed tantum respective, Sic etjam Euphorbium homini maxime noxium, Phalenae Fn. 825 cibus est saluberrimus. vero ex ignorantia hujus legis, mortem sibi accelerent, unum quodque ipsorum ea gustus &olfactus subtilitate munitum est, ut illorum ope, noxia a salubribus facili negotio discernere queant.